- GENABUM
- GENABUMpriûs Cenabum Carnutum, Galliae opp. ad Ligerim fluv. situm, Caes. l. 7. Comm. de Bell. Gall. c. 1. et l. 8. c. 2. qui cives Rom. negotiandi causâ ibi constitisse, ac C. Fusium Cottam Eq. Rom. rei frumentariae suo iussu praefuisse scribit. Idem eod. l. oppidanis noctu fugientibus direptum a Caesarianis ac incensum, refert: et anno insequenti belli Gallici 8. castra in eo posuit, ac C. Trebon. cum duabus legionibus in hibernis collocavit. Roberto Caenali Orleans est, Paradino, et Vigenereo potius Geyen videtur opp. cum ponte ad eundem fluv. situm; 12. leuc. ab Aureliis in Ort. 20. ab Agendico, idque verum esse ex distantia quam Caes. inter hoc opp. et Agendicum ponit, ostendit. Luc. Vic. Bell. l. 1. v. 400.Inclita Caesareis Genabos dissolvitur alis.Aliis et mel est Orleans, Aureliae, seu Aurelianum velae, quod nomen assumpsit, postquam urbs ab Aureliano Imp. post Germanos Galliâ pulsos, et caesas in campis Catalaunicis Tetrici legiones, restituta est: in prov. Lugdunensi Senonia vel quarta; loco quinto posita, in vett. Not. Sedes hae urbs quoqueve Regum fuit aliquandiu: Mortuo enim Chlodoveo, divisâ inter eius filios Franciâ, ex uno quatuor regna facta sunt: sortitusque est Theudericus sedem Metis, Chlodomeres Aurelianis, Childebertus Parisiis et Chlotariu Suessionis, Fredegar. l. 4. c. 30. et 55. et l. 5. c. 16. et. 64. Sed Chlodomere Anno Regni 13. A.C. 524. a Burgundionibus interfecto, regnum eius Childebertus, et Chlotarius, iugulatis fratris filiis inter se divisêre. Postea Guntchramnus unus 4. Chlotarii M: filiis et successoribus, mortuo Patre, cum tota Burgundia Aurclianos, et regni Chlodomeris partem obtinuit, et posthabitâ urbe hac Cabillonum Aeduorum in Burgundia Regiam delegit, regnumque eius totum a potiore parte Burgundia dicta est: quod per Annos 48. obtinuit. Mortuo dein A. C. 612. Theodorico Childeberti filio, Chlotarius, Chlotarii mai. ex Chilperico fil. nepos, Neustriae suae Burgundiam ac Austriam adiunxit, a quo tempore Neustria et Burgundia, postquam ipse fil. Dagoberto Austrasiam cesserat, uni Regi Luteciae Parisiorum sedenti, paruêre. Quemadmodum Austrasiae Reges Mettis sedem habuêrunt, usque ad Pippinum Maiorem domus regiae, qui illis postpositis Coloniae Agrippinae habitavit. Interim Hugo, Robertus et Henricus Reges, Aurelianis prae ceteris nonnumquam sunt commemorati, pertinuitque haec urbs ad Reges istos proprie, et peculiati iure. Caput est pagi cognom. l'Orleanois. Continentur autem, in dioec. Autelianensi, quae Belsam non totam, pagum Aurelian. et Secalauniam complectitur, Archidiaconatus 6. nim. Archidiaconatus Maior seu Aurelianensis, ad Decanum Aurelianensem pertinens, in quo Clariacum, Mitiacum, ac floriacum, oprae caetetis, cum urbe Aurelianis: Archidiac. Pitiverensis, in quo Lauriacum et Vitriacum castrum: Archidiac. Belsae, in quo Puteolus Putset, Ianviall, Tauriacum: Archidiac. Secalauniae, a Ligeri ad Carum usque fluv. pertinens, in quo Montolium ad Carum, Montou vel Menetou sur Cher, Castellio ad Carum, Rivus Morentini Archidiac. Balgentiacensis, in quo Balgentiacum, Ucellus vicus Uceau, Magdunum, Oratorium fori Oroir le marche: Archidiac. demum Solliacensis, Solliacum prae ceteris Sully, Oratorium ad Ligetim, curtem Leonis ad Ligerim, castrum novum ad eundem, Oratorium in Campis Ouuroir les Champs, Gargogilum, Germinicum, Noviacumque Neufvi complexus. Incolae Aurelianenses dicuntut, vulgo Guepins, quod nomen pro convitio a plerisque habetur, origine omnibus ignotâ, vide in voce Gepini. Hi, ut patriae suae vecus Genabi nomen vindicarent, urbis suburbano Genabiae nomen Genabie imposuêre. Clebrant annuâ supplicatione diem 8. Mai. quod illo, A. C. 1428. obsidionis Anglicae periculis liberati sunt: cum prosestum habeant diem 14. Iun. quo A. C. 451. armis Aetii et Gothorum Francorumque, Hunni urbe expulsi ac maiores eorum iugo durissimo subtracti sunt. Vide Vitam S. Anniani Ep. Aurelian. MS. apud Hadr. Vales. Not. Gall. et in voce Aureliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.